{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 78.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 78.1-4","ref":"78.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":312,"text":"pondus uergeret imperii: hostilibus copiis & ingenti exercitu ciuitatis urgebatur obsidio. Spes quidem hostibus: Venetis autem desperatio crescebat in dies: fames & inopia premebat obsessos: nec spes opis ulla dabatur. Campus enim tractus montanus in hostium potestate ita tenebatur: ut nulla adeundae urbis uia praestaretur: nec inclusi pro paucitate contra tot milia auderent erumpere: Tu igitur Mar celle uir sapientissime ad tanta pericula propulsanda: & malorum remedia excogitanda missus per syluestria loca & rupes iniquissimas transuolans ex insperato urbem intrasti: ciuesque ac milites adeo animasti: ut te duce obsessum per id tempus uehementer ab hoste Roatum castellum ciuitatis uere clauem: & Brixiae columen ex hostium faucibus eripuerint. Subinde ciuitatem firmatam munitamque dimittens: ut morae uir impatiens: assumpto milium circiter triginta exercitu maiore ex parte inutri li quippe qui commeatus absumeret: & cum hoste qui maiores copias & uires reparauerat: congredi longe impotens esset: per inascensa rupium cacumina collesque tristissimos inuictus uelut Hannibal alter per alpes cursitans in agrum Veronensem reuertisti. Eo sane aduentu exercitum ipsum cui bre ui intra moenia pereundum erat: incolumen seruasti ac tractum omnem eiis nuncium dubium fir masti: debilem roborasti: ruiturum substentasti: donec illo ingenti exercitu subsidia maxima attulisti, Quibus quidem fortiter ac sapientissime gestis: cum uehementius hostem aduersus Brixiam exaspe rasies quoddam humanis uiribus majus & uix posteritati credibile facinus inuasisti. Quod unum pro sua magnitudine & admiratione ne omittatur exposcit: & quod Xersis Persarum regis facto non modo conferre: sed anteferre non dubitauerim. Ipsum inquam regem potentia & audatia nobilitatum sic nauibus hellespontum strauisse: & in mari pontem construxisse fama canit: ut exercitui per meabile pedibus mare conficeret. Opulentissimo regi facile fuit iactis inter undas ancoris: instratis tabulatis: salua rerum natura conficere. Tu uero animi magnitudine: mentis acumine: ingenio per spicaci terraestre iter strauisti nauibus: & loca per asperrima montanosque tramites in benacum Veronensis agri lacum non mediocrem sane classem myopanorum biremium: triremium: & alia uarii generis nauigia induxisti: Cum interim picennius aduersus repugnatur apparatibus a te fusus profligatusque profugerit.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 78","label":"CXXIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 78.5-9","label":"78.5 to 78.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/78.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}