{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 81.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 81.1-5","ref":"81.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Oceanumque deum genitorem Terminum enim cunctis assuetum obseruari dicit oceanum: nouissima uero ambitus circuncingit: & in fabricandis Achillis armis & clypeo: circa eius oras ponit oceanum. Eodem etiam pertinet diligens illa inquisitio: quod euntis & redeuntis oceani aestuaria nequaquam ignorauit. Vt modo campos in un det: modo nudet arescentes: quum refluum memorat oceanum. Terque die scandit refluens: ter surripit undas. Et enim si non ter sed bis accidit: ex accidente forsitam historia: aut aberrante descriptione Caeterum eiusmodi fuit institutio: & illud oceani lentas dicens undas: quandam inundationis habet expressio nem: quae accessum quidem lenem: non fluxum omnino uehementem habeat. Posidonius cum sco pulos interdum tectos: interdum nudatos dicat: & flumen appellet oceanum: eius fluxum & inunda tiones demonstrari suspicatur. Primum quidem recte: secundum uero nulla cum ratione dictum est Non enim ipsa inundationis accessio fluuiatili cursui comparanda est: longe magis nequaquam talis est ipsa regressio. Quod Crates ait: quippiam uerisimilius docet. Altifluum enim ac refluum. Eodemque modo totum oceanum flumen appellat. Flumen etiam partem aliquam dicit oceani & fluminis flu xum non quidem totius sed partis: quum hunc inquit in modum Oceani fluxum fluuii cum cymba reliquit Atque uagi late maris aduentauerat undam non uniuersum: sed fluminis fluxum in oceano dixit partem oceani existentem: quam refusionem quandam: sinumque ab hyemali tropico in australem polum procedentem: Crates dixit hunc sane re linquens aliquis: in Oceano adhuc esse posset. At uero totum relinquens ut in toto adhuc sit: fieri mi nime potest. Sic autem inquit HoDeseruit fluuii cursum: maris iuit ad undam. Quod certe aliud: quam Oceanus non erat. Itaque si aliter accipias: efficitur ut oceanum egressus in Ocea num ueniat. Verum haec longioris indigerent immorationis, quod autem habitabilis terra sitinsula: pri mum a sensu atque experientia capiendum est. Nam quocunque accedere mortalibus ad terrae nouissi ma possibile factum est: mare obuenit: quod Oceanum appessamus: ubi uero sensu percipere non ob tigit: ratio ipsa demonstrat. Latus namque ab oriente: quod ad Indos pertinet: & ab occasu quod ad Hi spanos: & Mauritanos: ut plurimum ab australi parte: ac boreali nauigationibus ambitur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 80-3","label":"80","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/80-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/80-3"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 81.6-9","label":"81.6 to 81.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}