{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 82.1-5","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 82.1-5","ref":"82.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/82.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/82.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/82.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":356,"text":"Nam qui terrae descriptionem te uera exponit: si multa particulatim omittit: uenia concedenda ei est. Sice historiam: doctrinamque disserendis fabulamenta nonnulla implicentur. Absint autem querelae & incusantio Haud enim illud Eratosthenis uerum est. Poetas omnis non docendi: sed oblectandi gratia coniecturis agere. Contra uero sapientissimi quide poeticis quicquam aeloquuti sunt: primam quandam philosophiam poeri cam esse asserunt. Sed aduersus Eratosthenem longiore sermone denuo disserendum erit. In quo & de poeta rursus habebitur oratio. Nunc quae de partibus descriptionis terrarum Homerus orsus est dice re memorata sufficient. Manifestum est: eos qui illum sequuti sunt: eximia dignitate uiros: & philo sophiae intimae deditos extitisse. Ex quibus post Homerum duos tradit Eratosthenes: Anaximandrum Thaletis familiarem & conciuem: & Hecateum milesium. Illum quidem prius de situ orbis descri ptam edidisse tabulam. Hecateum uero codicem reliquisse. Sic enim ex alia eius scriptura ab eo scriptum fuisse traditur, Verumenimuero: quod ad haec multiplici opus disciplina sit: frequentes auctores. Bene & Hipparchus in iis quae ad Eratosthenem scribit edocet: quod unicuique tum priuato: tum doctrinarum cu pido: cum terraenae descriptionis notitia pertineat eam capessere sit impossibile absque rerum caelesti um & Eclipticarum obseruationum discretione. Sicut Alexandria Aegypti deprehendi nequit: utrum magis quam Babylonia in septentrionem: quam in austrum sit exposita: nec quanta sit earum distantiam sine climatum consideratione. Simili modo urbes ad orientem & ad occasum magis minusue accedentes: nullus diligenter sane dignosceret: nisi per Eclipticas solis & lunae comparationes ubi & haec dicit Quicunque iocorum proprietates edisserere nituntur proprie rem attingunt quum celestium terrae striumque mensurarum figuras & magnitudines: & interualla: & climata: & calores: & frigora & sim pliciter aeris naturam manifestant. Quando quidem & qui domicilium apparat aedificator: & qui oppidum construit architectus: haec ipsa prouideat: nedum qui uniuersum terrarum situm homo animo uersat. Huic enim longe magis attineat, Nan exiguis in locis siue ad septentriones: siue ad anstrum uer gant non multa habetur permutatio. In toto autem orbis ambitu: quod ad septentriones usque ad extre ma est: uel ad Scythiam: uel ad Galliam pertinet. Quae uero ad austrum: usque ad Aethyopum ultima: hoc autem differentiam habet plurimam: pari etiam modo ad Indos & ad Hispannos habitatio: e quibus illos ad orientem maxime: hos autem ad occasum inclinari scimus omnes: Sic & antipodas inter se quodammodo esse nescii non sumus.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 81.10","label":"81.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/81.10"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 82.6-9","label":"82.6 to 82.9","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/82.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/82.6"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}