{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 86.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 86.1-4","ref":"86.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":336,"text":"Sensus enim te stimonio esse protest conceptioque communis. Nauigantibus autem manifeste incuruatio maris inter currit: ut longe lucentibus quae pariter elongantur: iis uisum applicare non possis. Amplius autem supra ui sum eleuata apparuerunt: nonnihil ab eo magis distantia. Similiter & ipse altius eleuatus: ea quae pri us occulta fuerant aspicit: quod & poeta declarat. Nam illuditale est: Fluctibus elatus uisu prospexit acu to. Ad nauigantibus etiam semper magis: ac magis partes terrarum enudantur: & quae ab initio humilia uide dantur: magis extolluntur. Ipsa etiam caelestium conuersio: cum alioquin manifesta sit: ex ipsis quoque gnomonicis patet. Ex iis enim cogitatio statim intendit. Nam si radicata in infinitum terra esset: non utique talis cir cuncursio contingeret. Et quae ad climata partinent: per habitationes demonstrantur. Nunc uero in prum ptu non nulla captanda sunt. Et haec quidem quaecumque ciuili: & exercituum ductori conducunt. Nec enim si caeli partes: & terrae situm ignorare oportet: ut cum aliqua multis apparere in caelo solita: pro locis per mutata fuerint: perturbatione teneatur: & talia loquatur. Me latet o socii tenebrae locus: aut ubi eous. Aut ubi sol terras subeat: dans lumina mundo. Aut ubi conscendat. Nec adeo accurate rimari: ut omnimodis passim coniunctim ortus: coniunctim & occasus: coniunctim & medios caeli meatus & polorum eleuationes agnoscat: & quae ad uerticem signa sint: & quaecunque huiusmodi secundum Horizonus transmutationes pariter & septentrionis uarientates. Haec uniuersa nota habere: quae partim aspectu partim natura pateant. Verum aliqua nec omnino curanda: nisi philosophiae contemplationis gratia. Quibusdamque fides adhibenda: licet propter quid intueri non possint. Hoc enim est solius philosophantis officium. Ciuili autem homini tale non inpertitur ocium. Aut non omni tempore. Eum tamen qui in hac descriptione uersatur: neque adeo simplicen rudemue: neque adeo inertem esse uelim: ut neque sphaeram intueatur: neque illius circulos: quosdam pa rallelos & intenr se mutuo distantes. Aliquos ex ipsis rectos: aliquos obliquos: neque tropicerum: neque aequi noctialium: nec signiferi situm: per quem solis cursus uertitur. Docetque climatum & uentorum uarierates Haec enim & quae ad Horizontas attinent: & ad arcticos & reliqua: quaecunque in prima disciplinarum introductione traduntur. Siquis aliter intelligit: quonam modo ea: quae hic dicuntur ussequitur?","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 85.9-10","label":"85.9 to 85.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/85.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/85.9"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 86.5-8","label":"86.5 to 86.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}