{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 86.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 86.5-8","ref":"86.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":279,"text":"Qui neque rectam lineam: neque curuam: neque circulum nouerit: neque sphaeralem superficiem: nec planam nec in caelo septem maioris Vriae stellas: nec aliqua talio omnino praedoctus: is uel huius minime tra ctationis indigeat: uel nequaquam hoc in tempore. In illis autem prius obseruatus sit: sint quibus huic terrae descriptioni familiaris esse non poterit. Simpliciter hoc uolumen publicum: ciuile: ac passim uti le putamus: sicut & historiae descriptionem. Illum enim ciuilem hominem dicimus: non quidem prorsus indoctum: sed qui circularis disciplinae ac homini libero: ac studioso consuetae partem atti git. Nec enim laudare nec uituperare: nec res gestas memoratu dignas diiudicare posset is: cui uirtu tis: ac prudentiae: earumque rationum cura nulla extitit. Eodem modo qui circa portus: & nauigan di ambitus negocium suscepere: imperfectam facere considerationem nisi & doctrinarum mathemati carum: & caelestium partes adiecerint: quas applicare conuenit. Itaque cum historiarum commentaria confecerimus: ad moralem & ciuilem philosophiam (ut arbitramur) non iutilia & hanc addere compilatio nem decreuimus. Haec enim eiusdem generis est & ad eosdem uiros attinet: maximeque in fastigio collocatos: & hic itidem & illic. Quae enim ad clarissimos in uita homines inscribuntur: memoriae commendationem assequuntur. Quae autem exigua & ignobilia sunt: relicta iacent: hinc etiam pusilla: obscura & claritatis expertia omittentur. In his autem immorabimur in quibus negocium ipsum commemq rationis iucunditatem affert: cum & magnitudine excelluerit & gloria. Qualiter in statuis contingit arduis: in quibus non efficta particulatim diligenter inquirimus: sed operi magis intendimus uni uerso: quam singulis partibus: quam bene sint expressae. Sic & in his faciendum est iudicium. Haec si quidem & quaedam statuae fabricatio est: quae magna quonam modo & in toto se habeant aeloquitur. Nisi negocio sum hominem & sciendi cupidum: quippiam ex illis mouere ualeat: quod propositum opus sapientiae indagatorem: & studiosum deceat hominem. haec ita dicta sint.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 86.1-4","label":"86.1 to 86.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 86.9-10","label":"86.9 to 86.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/86.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}