{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 88.5-6","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 88.5-6","ref":"88.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":113,"text":"Poetam inquit: non quidem docendi: cae terum delectandi gratia: omnia coniecturis asseque Antiqui uero contra: qui poeticam primam philosophiam quandam esse phibent: quae ab ineunte nos aetate ad uiuendi rationes adducit: quae mores: quae affectiones edoceat quae res gerendas cum iucunditate praecipiat. Posteriores uero solum poetam ipsum sapientem esse asseruerunt, Quamobre Graecorum ciuitates ab ipso primordio eorum liberos in poetica erudierunt: non nudae utique uo luptatis: sed castae moderationis gratia. A quam quidem ipsi musici cantus: & lyrae & Tybiarum modos edocontes hanc sibi uirtutem uendicant: Seque morum magistros: & emendatores esse profitentur. Haec ipsa non modo a Pythagoricis audire licet. Verum etiam Aristoxenus huius est sententiae. Et Homerus Cantores castigatores appellauit: sicuti Clytemnestrae custodem illum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 88.1-4","label":"88.1 to 88.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 88","label":"88","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/88"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}