{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 89.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 89.5-8","ref":"89.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"Vnde & Rhapsodiam & Tragoediam: & Commoediam, ue teres dictitarunt. Quocirca cum priscis temporibus aeloqui dicerent de aeloquutione poetica: hoc autem dicerent cum modulatione. Idem erat apud eos canere quod aeloqui. Cum autem alterum & in oratione so luta usurparent: ad alterum quoque transgressa est abusio. Cum uero pedestris: idest absque metro dicatur oratio: id manifesta: ut si ab excelsiore loco & uehiculo sane decurrat in planum. Caeterum non mo do propinqua: & graecanica) ut inquit Eratosthenes) sed etiam longius remota: & quidem accurate comme morat Homerus: magisque quam posteriores fabulameta enarat. Nec in monstrorum rationem omnia: sed interdum ad doctrinam occulte atque per allegorias pergit uel praeperat: uel populariter inducit: & alias: & item in Vlyssis errore: de quo & ipsse Eratosthenes omultum aberrat: & eius expositores & poetam ipsum garrulos esse manifestans. De quibus dignum est pluribus dicere. Primum quidem quod non modo poetae: sed etiam ciuitates longe prius fabulas delegerunt. Necnon ipsi legum latores publice utilitatis gratia cum rationantis animantis intuerentur ingenium: homo enim cognitionis auiditate ducitur. huius au tem uia prima fabularum studium est: hinc pueri audire incipiunt: & ad communicanda studia ul tro proficiunt, Causa est quia nouum quoddam est studium fabulatio: quae non res consistentes: sed alia quaedam exponit. Dulcis quidem est nouitas: & id quidem quod nemini prius est cognitum. Hoc autem ipsum est: quod oblectationis auiditatem ingenerat. Cum autem admiratio adsit & monstra: intenditur oblectatio: quae discendi illecebra est. Ab ipso igitur primordio: hoc pacto inescandi sunt. Aetate uero prouectiore ad rerum disciplinam perducendi corroborata iam cogitatione: cum adulationis amplius nequaquam indigeant Omnes idiotae: & doctrinarum expartes quodam modo pueri ap pellandi sunt: & pariter fabularum auidi. Similiter & qui mediocriter instructi sunt. Isti autem haud multum ratione ualent. Adde etiam usque ab infantia consuetudinem. Quando autem quae monstrosa sunt: & amoenitatem & terrorem afferunt utriusque generis: & pueris: & in aetate productioribus necessitate adhibenda sunt. Pueris nanque iucundas efferimus fabulas: ut promoueantur. Terrisicas uero ut amoueantur: Lamia fabula est: & Gorgon & Incubus: & larua Plaerique eorum qui urbes inhabitant fabularum iucunditate promouentur: quom poetas uirorum probitates fabulis inuolutas enartantes audiunt. Qualia sunt Herculis: & Thesei certamina.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 89.1-4","label":"89.1 to 89.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 89.9-10","label":"89.9 to 89.10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/89.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}