{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 93.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 93.1-4","ref":"93.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":323,"text":"quae ab eo nequaquam ficte fuerint: sed subsistant: ex hoc falsi arguuntur (ut aiunt) quod minime concordant. Itaque sunt qui Syrenes in tractu pelorio ponant. Alii ad Sirenussas in sulas: quae plus quam duo milia absint stadiorum. Illas autem triuerticem esse scopulum: qui Cumanum a Posidoniate sinum dirimat. Verum scopulus ille nequaquam triuertex est. Nec omnino in sublime tol litur. Caeterum cubitus quidem longus: & angustus a deductis ad Caprearum fretum locis extendi tur, altero ex montis latere Sirenum sacellum habens. Ex altero autem ad Posidoniatem sinum paruae tres adiacent insulae desertae petrosae: quas Sirenussas uocant. Super eodem freto extat Athene um: pari quo cubitus ipse nomine. Quod si qui locorum historiam tradiderunt discrepant: haud con tinuo uniuersa eiicienda est historia. Caeterum uniuersum potius fides habeatur interdum. Tale quod dico. Inquiratur si ad Siciliam & Italiam error ille fuit: Sirenesne eo in loco uspiam fuisse dicantur. Qui in tractu Pelorio dixerat ab eo: qui in Sirenusis inquit discrepat, Ambo uero ab eo: qui ad Siciliam & Italiam dixit minime discrepant. Ad maiorem adhibent fidem: quoniam licet eundem locum non asserant: tamen ab Italiae ac Siciliae loco non discesserunt. Siquis autem adiecerit quod Neapoli Parthe nopes unius ex Sirenibus monumentum obstenditur: adhuc fidei plus adiungitur: licet tertius di ctus sit locus. Quod autem hoc in sinu: quem Cumanum appellauit Eratosthenes: quem Syrenus sae efficiunt aedificata est Neapolis: firmius his in locis Sirenas extitisse credimus. Haud enim poeta ad unguem singula perdidicisseremur. Nec nos ipsi ab eo rerum diligentiam exquirimus. Verumtamem haud ita suspicari possumus: ut cum nihil de ipsius errore perciperit: qualis & ubi fuerit suo ex posuerit carmine. Eratosthenes quidem Hesiodum de Vlyssis errore audisse coniecturis assequitur: quid ad Italiam & Siciliam fuerit. Et huic opinioni credentem: non modo dictorum ab Homero men tionem fecisse: sed etiam Eetnae: & Ortygiae Syracusis adiacentis insulae: ac Etruscorum. Homerum autem illorum prorsus ignarum: ignotisque in locis errorem facere uoluisse. Vtrum igitur Aetna & Thu scia cognita: Scylla uero Charybdis Circeum Sirenussae non admodum?","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 92-2","label":"92","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/92-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/92-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 93.5-8","label":"93.5 to 93.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}