{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 93.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 93.5-8","ref":"93.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":292,"text":"Nunquid Hesiodum non garrire? sed inualescentes opiniones sectari decebat? Homerum autem quicquid obuenerat diserta resonare lingua. Praeterea quae de loco: & conueniente Homero fabulatione dicta sunt: ipsa etiam scriptorum illa diuulgantium multitudo: & uagata per locos fama documento esse posset quod ea minime sunt uel poetarum: uel scriptorum figmenta: sed personarum & rerum gestarum uestigia. Et Polybius recte de errore togitat. Aeolus enim in ipsius freti locis: per quae cursus & recursus est: & nauigationis asperitas per fluxus atoe refluxus aggrediendi signa praemonstrat. Itaque uentorum custo dem: atque regem creditum fuisse refert. Sicuti Danaum in argis inundationes onstentantem. Atreum aduersum caelo solis cursum uates & auspices reges demonstrari. Sacerdotes Aegyptios: Chaldaeo. & Magos aliqua sapientia caeteris excellentes: principatum & honorem apud maiores nostros con parasse. Sic & unumquemque deorum commoditatis alicuius repertorem honoribus celebratum fuisse haec praemonefaciens: aeolum in fabulamenti forma prorsus accipi: & sentiri non sinit. Nec totum Vlyssis errorem. At pauca fabulantem adiecisse: quemadmodum de Troiano bello: Totum autem circa Siciliam poetice fictum esse a poeta reliquisque scriptoribus: qui adiacentia loca disserunt Italiae atque Siciliae non sane probat: nec huiusmodi Eratosthenis sententiam laudet: quoniam quaedam inquit repperisse errauerit Vlysses: cum coriorum sutorem inuenisset: qui uentorum utrem consuis set: hoc autem proprie de illis dictum esse: qui ad Scyllam aduentant: & ibi Galeotarum piscationem tractent: illic circa Scyllam & eius scopulum piscosum delphinorum canumque indagatrix: & siqua apud graecos maior est balena. Thinni enim cumgregatim praeter Italiam acti elabuntur: & Siciliam attingere prohibentur: in maiores incurrunt baeluas: ut punta Delphinos Canes: aliasque balenis simi les, E quorum uenatione canes: & galeotas pinguescere. Quod xiphias idest gladios appellari ferunt Idem enim hoc in loco contingere: & in Nili incrementis aquarumque caeterarum: quod in igne & in ardentibus syluis. Congregatas enim feras: cum ignem aut aquam effugiant: a ualentioribus denuorari. Haec aeloquutus galeotarum uenationem exponit: quae circa Scyllaeum tractum instituitur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 93.1-4","label":"93.1 to 93.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 93.9-11","label":"93.9 to 93.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/93.9"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}