{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 94-2","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 94-2","ref":"94-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/94-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/94-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/94-2.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Haec enim omnia in Atlantico pelago ficta manifeste declarantur. Ea uero ille occultans quae manifesta, dicuntur tollit. Hoc autem non sane recte. At circa Siciliam & Italiam errorem factum ęsse: recte & ab ipso poeta confirmatur. Quando quidem quisnam aut poeta aut scriptor Neapolitanis si renis Parthenopes sepulchrum nuncupare suasisset? Incolas autem Cumarum & Dicearchiae: id est puteo lorum: & Vesubii ignitum phlegetontem: & Acherusiam paludem & mortuorum uaticinium: Auernum & Baias: & Misenum: Vlyssis quosdam socios: sic & quae apud Sirenussas: & quae sunt ad angustias freti & Scyllam & Charypdim: & aeolum: haec quippe nec ad anguem perscrutanda sunt. Nec absque radice: nec absque fundamento prorsus omittenda: cum nec ueritatem: nec historiae attingant utilitatem: hoc cum intelligat. Eratosthenes. Suspicetur aliquis inquit: poetam uoluisse Vlyssis errorem ad occidentis loca facere: & a proposito desistere: cum quaedam non diligenter hausisset: & quaedam hunc in modum non elegis set: sed ad id quod terribilius & monstrosius est educere cuncta uoluisse, hoc quidem ipsum bene. Illud autem cuius gratia hoc faciebat male assumens: Non enim garriendi gratia: sed ut prodesset. Qua propter rationem subire iure debet: & huiusmodi rei: & illius: quod eum iccirco remotissima monstra cecinisse malui: ut facilior ei mentiendi praestaretur occasio. Quota est enim pars remotissime de mon stris dicta prae iis quae in graecia & in locis graeciae propinquis decantantur. Sicut Herculis & Thesei certamina: & de Cretae ac Siciliae fabulis scripta. Similiter & in reliquis insulis: & ad Citheromen: & Heliconem: & Pernassum: & Pelium: & Atticam: & uniuersam Peloponnesum. Nec ullus est qui ex fabulis fabulatoris ignorantiam criminetur. Rursus cum nequaquam omnia fabulentur: sed plura fabulis adiungant: praesertim Homerus inquirens: quidam ueteres fabulis addiderunt: nec inquirit si fabularum additamenta uel fuerint: uel sint. Sed magis de illis ueritatem inquirit locis ac personis: ad quae fabulatur. Sicuti si Vlyssis error fuerit: aut ubi. Totum autem ipsum nequaquam bene: Homeri poesin cum aliorum poetarum poesi in unum adducere: cum ad aliam: tum uero ad propositam de orbis situ materiam: & nullum ei tribuere principatum, Et enim si nihil aliud uel Sophoclis Triptolemum: uel Baccharum prologum Euripidis: si percurras & Homeri diligentiam: ex hisce potissimum rebus ipse comparaueris: facile fuerit comparationem ac differentiam ponere. Nam ubi locorum quos meminit ordinem necessitas exigit ordinem seruat, similiter Grae corum: similiter & longe positorum. Ponere certabant properantes ossan olympo Pelion inde osse frondosum: & illud. At praeceps luno celerem linquebat olympum: Pieriam accidens dehinc: Zmathiamque beatam Fertur & ad Thracas equites rupesque niuales. Hinc ab Atho pontum petit. In dinumerandis uero auxiliis urbes quidem haud ordinem seruans aeloquitur. Non enim necessarium erat, Ordine uero gentes explicat. Simili modo & de remotis, Cyprum Phoenicem: & Aegyptios errabundus. Aethyopasque adii: tum sidonios & erembos. Ac Lybien. quod Hipparchus quoque annotauit. Reliqui uero ea in quibus ordo exigitur: hic liberum","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 94","label":"94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/94"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 95","label":"95","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/95"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}