{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 97.1-4","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 97.1-4","ref":"97.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.1.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":298,"text":"tionem patriae: nec aliorum complurium reliquit. Quin ea quae admodum nota patent: memotatu di gna non uideri ad scientes potissimum diceret aliquis. Nec bene illud obiiciunt Homero: perinde ac per ignorantiam disserenti: quod insulam Phariam ambitam pelago dixerit. Contra enim nihil eorum quae nuper de Aegypto diximus: ignotum fuisse poetae testimonio uti possumus. Dignosceres autem inde: quod arrogans est: quisquis potius eius errorem asserit. Menelaus ad Aethvopas usque conscen dens incrementa Nili discere potuisset. Et limum quem agris infert: & eum qui est ante ostia transitum: quantum sane ad continentem accumulans adiecit. Itaque Aegyptus uniuersa sub Herodoto fluuii munus appellari iure potuit. Et si non uniuersa: ea saltem quae sub agro est inferiore: qui Delta nuncupatur. Pharum etiam priscis annis ambitam pelago tradidit. Ita pelago ambitam esse mentitus non est: licet pelago nunc amplius ambita non sit: haec qui sic instruxit poeta fuit: quibus ex rebus & ipsum incre menta nosse simul: & Nili ostia coniecturis putare licet. Idem etiam delictum esset: & agrum inter egyptum pelagus & arabicum sinum interiacentem ignorasse. Et extremos hominum aethyopes: bipartitos falso dici. Nam cum is hoc bene direxit: posteriori aetate uenientes reprehendere non recte ausi sunt. Improbe sane Homerum.n.hos ignorasse agros tantum a ueritate longis abest: quantum non modo non ignorasse: sed aperte patefecisse dixerim. Ipsi quoque Grammatici: ab Aristarcho & Crate eius artis prin cipibus: quamuis eo tacente sane sentiunt. Quoniam cum uates ipse dicat: Extremi hominum aethyopes bi partiti sunt: de sequenti uersu discrepant. Nam scribit Aristarchus quidem ita: Solis ad occasum qui dam: quidam sed ad ortum. Crates uero ita. Haec sane occalum solis: haec illius ortum. Cum nihil intersit ad utriusque materiam: siue hoc: siue illo modo scribatur. Ille.n. Mathematicorum dicta sequutus: torridam ab Oceano detineri Zonam inquit: ad ambas autem partes huius temperatam esse & ad nos & ad latus alterum.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/96"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 97.5-8","label":"97.5 to 97.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.5"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}