{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 97.9-11","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 97.9-11","ref":"97.9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.9.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"Deinde quia fallaci instat opinioni: eia poetam ignorasse interiacentem agrum: aethyopiam uero aegypto uicinam meminisse: quumdicit bipartios aethyopes. Quonam modo non sic bipartitos? sed ignarum sic dixisse poetam. Vtrum neque aegyptus: nec aegyptii ab initio Deltae usque ad Syenem: a Nilo bipartiti sunt aliqui ad occidentem solem: aliqui ad surgentem. Quid autem aliud aegyptus est: quam insula fluuiatilis: quam inundat aqua: Haec autem ad utranque fluminis partem ad ortum: & occasum iacet. Et utique aethyopia recte opponitur aegypto: & ad Nilum: & ad locorum ingenium: pari modo esse habens. Et,n. ipsa & angusta: & oblonga est: & irrigatur. Quae uero extra inundationem sunt deserta: & aquarum expertia: & raro habitabilia. Plaeraque ad auroram. Nonnulla ad occasum uergentia. Quonam igitur mo do non bifariam diuisa est? ut qui Asiam ab Africa sepant. Nilus iis idoneus uisus est terminus. Cu ius longitudo ad meridiem: plusquae decem milia stadiorum protenditur, Latitudo uero tanta: ut insu las admittat: quas decem hominum milia incolant. Quarum maxima est Meroe: Regia & metropolis aethyopium. Hanc ipsam uero aethyopiam bifariam diuidere non fuit idoneus. Attamen qui eos redargunt: qui adiunctas flumini terras diuidunt: uehementissimum illis peccatum obiectant: quod Aegyptum: & aethyopiam distrahunt. Et unam quidem utriusque earum partem asiaticam: alteram uero afri canam faciunt, Vel si hoc quidem nolunt: aut terras non diuidunt: aut non cum flumine. Praeterea alio pacto diuidi potest aethyopia. Omnes, niqui per oceanum in Africam adnauigarunt: & qui a mari rubro: & qui a columnis Herculeis usque ad magnum progressi spacium: inde cum multarum impedimento molestiarum reuersi sunt.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 97.5-8","label":"97.5 to 97.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/97.5"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/98"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}