{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 98-3","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 98-3","ref":"98-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/98-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/98-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/98-3.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":170,"text":"modo uel Caspia: uel Bactriana. Ad meridianam igitur oram maritimam cunctam extendente se oceano: ab uniuersa fugitantes hyemem: & traditos in fabulis pygmaeos admittere oportet. Quod si po Pygmaei sterioris aetatis homines aethyopas ad eos: qui iusta aegyptum habitant solos traduxerunt. Sic etiam Aethy opes Pygmeorum sermones nihil ad antiqua pertinent. Etenim argiuos: & achaeos non cunctos dicimus qui aduersus Ilium expeditionem suscepere. Homerus autem omnes appellat. Simile & quod loquor est de bipartitis aethyopibus. Omnes accipiendi sunt: qui ad oceani oras extenti incolunt: ab oriente usque ad occidentem solem. Nam qui sic appellantur aethyopes bipartiti naturaliter sunt sinu arabico sicut instar fluminis: meridiani circuli partitione non contemnenda: longitudine ferme stadiorum supra quindecim milia, Latitudine non multo maiore quam mille: ubi maxima est. Insuper & longitudini illud adest: istius sinus secessum a Pelusiaco mari tribus uel quattuor diebus distatur: quod terra ipsa interiacens idest Isthmos continet. Sicut igitur qui eruditiores Asiam ab Africa diuidunt: hunc esse natura commodiorem arbitrantur terminum: utriusque terrae sinum siue Nilum. Illum namque omniformiter fere a mari ad mare peruenire.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 98-2","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/98-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/98-2"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 99.1-4","label":"99.1 to 99.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99.1"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}