{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Strabo de situ orbis 99.5-8","citation":"Strabo, Strabo de situ orbis 99.5-8","ref":"99.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99.5.md","author":{"name":"Strabo","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2"},"work":{"title":"Strabo de situ orbis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis","urn":null},"verse":false,"words":270,"text":"Poeta sane perrapida & in cita flumina nuncupat: non torrentes solum: uerum omnia communiter: quoniam hymbribus aquae pluuiae omnia complentur: at (quod commune est) excellentioribus peculiare sit. Aliter.natorrentem: aliter perpetuum fluentum a Ioue incitatum audires: hic namque aliquo modo conduplicatur excessus, Et sicut nonnulli sut excessibus excessus sunt: ut illud. Leuiorem subire umbram. Et illud: formidolosiorem lepore: Pheygem. Et illud. Agerminorem tellurem habet: quae epistola laconica. Sic excessus super excessum concurrit. cur incitus a loue Nilus dicitur. nam rapiditas torrentis caetera superat flumina: usque adeo incitus praecipitatur. At Nilus ipse etiam torrentes excellit in tantam uim magnitudinis: tpibusque repletus. Itaque quando ipsi poetae cognitus illius erat euentus: ut fabulati sumus: etiam de illo tale usurpauit adiectiuum: Quod nec alio quam diximus pacto accipiendum est. Pluribus autem erumpere ostis: quia etiam commune plurium est: propterea mentione dignum nequaquam suspicatus est. Et eo magis quia ad scientes loquebatur. Sicut & Altaeus se se in aegyptum peruenisse profatus. Exaggerationes autem & incrementa: & ex iis facile possunt intelligi quae de Pharo tradidit. Is . nide Pharo sua tempora posteritati commendans: magis quam fama communis dixitur Quippe quod a continenti tantum abesset: quantum per diem nauis cursus est: haud sane falso uulgatum erat: incrementa & exaggerationes tales extitisse. Communiter illum audisse crediderim. Ex quibus poe ta in unum conferens: Insulam plus a terra continenti distetisse: quom Menelaus aderat: quam tunc suo tem pore fabulamenti gratia: longe majus adiecit interuallum. Fabulosae uero fictiones non ignorantiae causa fiunt. Signa enim profecto sunt: neque de proteo scripta siue Pygmaeis: neque ipse ueneficiorum po testates: neque siquid huius generis tale fingitur a poetis. Haudn per locorum ignorantiam: sed per oble ctamenta & laetitiam dicuntur.","prev":{"citation":"Strabo de situ orbis 99.1-4","label":"99.1 to 99.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99.1"},"next":{"citation":"Strabo de situ orbis 99","label":"99","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/strabo-2/strabo-de-situ-orbis/99"},"credit":{"text":"Strabo (with Guarinus Veronensis, Gregorius de Tipherno), Strabo de situ orbis. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Strabo_de_situ_orbis","quality":"ocr"}}