{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De grammaticis 14","citation":"Suetonius, De grammaticis 14","ref":"14","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-grammaticis/14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/suetonius/de-grammaticis/14","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-grammaticis/14.md","author":{"name":"Suetonius","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius"},"work":{"title":"De grammaticis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-grammaticis","urn":null},"verse":false,"words":147,"text":"14] Curtius Nicia haesit CN. Pompeio et C. Memmio; sed cum codicillos Memmi ad Pompei uxorem de stupro pertulisset, proditus ab ea, Pompeium offendit, domoque ei interdictum est. Fuit et M.Ciceronis familiaris; in cuius epistola ad Dolabellam haec de eo legimus: Nihil Romae geritur quod te putem scire curare, nisi forte scire vis, me inter Niciam nostrum et Vidium iudicem esse. Profert alter, opinor duobus versiculis, expensum [Niciae;] alter Aristarchus hos obelizei: ego tanquam criticus antiquos iudicaturus sum, utrum sint tou [poietou an parembeblemenoi.] Item ad Atticum: De Nicia quod scribis, si ita me haberem ut eius humanitate frui possem, in primis vellem mecum illum habere; sed mihi solitudo et recessus provincia est. Praeterea nosti Niciae nostri imbecllitatem, mollitiam, consuetudinem victus. Cur ergo illi molestus esse [velim, cum mihi ille iucundus esse non] possit? Voluntas tamen eius mihi grata est . Huius de Lucilio libros etiam Santra comprobat.","prev":{"citation":"De grammaticis 12-13","label":"12 to 13","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-grammaticis/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/suetonius/de-grammaticis/12"},"next":{"citation":"De grammaticis 15","label":"15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/suetonius/de-grammaticis/15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/suetonius/de-grammaticis/15"},"credit":{"text":"Suetonius, De grammaticis. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com). Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"The Latin Library terms","licenseUrl":"https://www.thelatinlibrary.com/about.html","source":"https://www.thelatinlibrary.com/suetonius/suet.gram.html","quality":"proofread"}}