{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Vita 3.34","citation":"Sulpicius Bituricensis, Vita 3.34","ref":"3.34","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.34","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.34.md","author":{"name":"Sulpicius Bituricensis","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis"},"work":{"title":"Vita","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita","urn":null},"verse":false,"words":183,"text":"Et quia indesinenter contra bonitatem malitia pugnat, et sanctos Dei aemulatio insequitur adversarii; quanta pessimus hostis diversis illusionibus se manifestans, stimulis furoris sui adversus Christi catervam, quam ejus dextera per sacerdotem suum protegebat, exaggerasse dicatur, non sufficimus loqui. Tamen unum de iis quae creduliter in quemdam de Christi famulis sub tantis testibus gesserit, brevi sermone tradamus. Cum unus ex turmis eorum quorum officium est jugiter in ecclesia Matre canere Deo, Legontius nomine, cursu debito pernoctare ad ecclesiam pergeret, humani generis hostem offendit sibimet bellatorem: et ira adversarius frendens, ab itinere boni operis coepto Dei servum nititur revocare, afflictumque caedibus multis semivivum reliquit pene et exanimem; et manc solo prostrato reperto a pluribus, omnes sensus officii amiserant famulatum. Tunc sanctus Dei procul ab urbe discesserat, et cum post triduum fuisset regressus, reperit eum semivivum, et flagris male mulctatum. Tum juxta membra fratris se prosternens ingemuit fortiter, vique dentibus reseratis, sacrificium in ore ejus propriis manibus Dei sacerdos infudit. Et miro stupore spectantibus omnibus, ita repente, apprehensa manu ejus, in faciem sacerdotis surrexit incolumis, ac si nihil mali habuisse putaretur; et ubique saliens benedicebat Dominum.","prev":{"citation":"Vita 3.33","label":"Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.33"},"next":{"citation":"Vita 3.35","label":"Incipit Liber","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/sulpicius-bituricensis/vita/3.35"},"credit":{"text":"Sulpicius Bituricensis, Vita, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp1384/tmp1384/tmp1384.tmp1384.opp-lat1.xml","quality":"ocr"}}