{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 1.1.1","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.1.1","ref":"1.1.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.1.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.1.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.1.1.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":152,"text":"SYMMACHUS PATRI SUO. Ne mihi vitio vertatur intermissio litterarum, malo esse promptus officii quam longa exspectatione vicissitudinis desidere: tum quod parentibus, non ad lancem, neque ad dimensum verba tribuenda sunt. Injurius videar, si summo vobiscum jure contendam. Nam praeter aequum censet, qui inter dispares obsequium par requirit. Itaque sermo vester ex beneficio proficiscitur, noster ex debito. Haec me, atque alia hujusmodi oppido perpulerunt, scribendi munus insuper non habere. Nunc vobis actuum nostrorum ordo pandendus est; libet enim non minus otii, quam negotii praestare rationem. Baulos Lucrina sede mutavimus: non quod ejus diversorii satietas ceperit nos, quod, cum diutius visitur, plus amatur: sed quod metus fuit ne si Baulorum mihi inol…visset affectio, caet…ra, quae vis…nda sunt, displicerent. Ibi Acyndino conditori, ejusque majoribus emmetra verba libavi, et picturae licentiam, quae vestitum disparem singulis tribuit, in rationem coegi. Protelarem … paululum, ni vererer ne dilatione exspectatio minuatur. Quare elaboratam soloci filo accipe cantilenam.","prev":null,"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.1.2","label":"Book 1, Letter 1","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.1.2"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}