{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 1.16","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.16","ref":"1.16","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.16","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.16.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":181,"text":"SYMMACHUS AUSONIO. Saepe unanimitatis tuae sermone convenior, ut de acceptis litteris, quas ad me cura propensiore misisti, vel scribam; quibus ego, ut quaeque redditae sunt, actutum pari religione respondi: quia neque rescriptorum ratio, neque amoris vicissitudo sinebat diutius desidere. Nunc quoque agere me atque habere gratias protestor, quod prospera nuntiorum clam me esse non pateris. Haec et alia prioribus quoque litteris tecum fueram collocutus. Sed si te tabellarii sermonis mei compotem reddiderunt, congesta non onerant. Malo quippe aures tuas iterando obtundere, quam fraudare reticendo. Fratris mei Hesperii honore exsulto, taciturnitate convulneror. Nam si me sui amantem usu rerum probavit, scriptis famam decuit praevenire, quae diu incerta fluxam fidem gaudiis exhibebat. Ipse igitur nuntius communis boni esse debuerat, ut epistolae assertio nihil relinqueret opi- …ionis ambiguo. Sed dicis, eum pudore praestrictum, successuum suorum vitasse jactantiam. Quisquamne, cum de se apud seipsum loquitur, erubescit? Quid quod eam rem mihi supersedit ingerere, quam juste ad utrumque noverat pertinere? Verum ego, ut religiose ista conqueror, ita libenter omitto: quia nec amori in vos meo convenit silere, quod doleam, nec amicitiae incussi doloris transire mensuram. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.15","label":"Book 1, Letter 15","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.15"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.17","label":"Book 1, Letter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.17"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}