{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 1.21","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.21","ref":"1.21","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.21","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.21.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":231,"text":"SYMMACHUS AUSONIO. Bene ac sapienter majores nostri, ut sunt alia aetatis illius, aedes Honori atque Virtuti gemella facie junctim locarunt; commenti, quod in te videmus, ibi esse praemia honoris, ubi sunt merita virtutis. Sed enim propter eas Camoenarum religio sacro fonti advertitur; quia iter ad capessendos magistratus saepe litteris promovetur. Haec parentum instituta consulatus tui argumenta sunt: cui morum gravitas et disciplinarum vetustas, curulis sellae insigne pepererunt. Multi posthae adnitentur artes bonas, et laudes germanas et meras litteras. Sin ignoramus Magnum illum, cujus supra votum fortuna fluxit, Stagiritae suo, nihilum commodasse, nisi Quinio Ennio ex AEtolicis manubiis captiva chlamys tantum muneri data Fulvium decolorat. Enimvero neque Panaetio Africanorum secundus, neque Opillo. Rutilius, vel Cyneae Pyrrhus, aut Me…odoro suo Mithridates Ponticus liberatium d scip…arum pretia solverunt. At nunc eruditissimus imperator, et opum largus et honorum, quasi pro usura tibi praemia detulerit, ita super sortem fenoris reddit. In hac tanta laetitia mea, quibus verbis diluam, quod adesse non possum? Nimis vereor, ne male interpretatus excusationem meam… quantum tibi gratuler parum credas. Optavi ad oculos tuos raptim venire sed fessus virium, quas diu morbus exhausit, itiones longas et mansiones asperas, tum accessiones frigorum, et decessiones dierum, quaeque alia sunt noxae opportuna vitavi. Si sum tibi spectatus ex animo, quaeso ut aequus sis mihi, atque has allegationes boni consulas. Fors fuat, an obtineamus apud te veterem gratiam: nunc quod satis est, eluctemur offensam.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.20","label":"Book 1, Letter 20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.20","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.20"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.22","label":"Book 1, Epist..xxii","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.22"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}