{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 1.4","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.4.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":171,"text":"SYMMACHUS PATRI. Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed vincis ingenium. Nam quae in nostrates viros nunc nuper condis epigrammata, puto hebdomadon elogiis praenitere; quod haec aeque sobria, nec tamen casca sunt. Illa bono metallo cusa, torno exigi nescierunt. Et duriorem materiem, nisi fallor, adniteris. Ille Pythagoram, qui animas in aeternitatem primus asseruit; ille Platonem, qui deos esse persuasit; ille Aristotelem, qui naturam bene loquendi in artem redegit; ille pauperem Curium, sed divitibus imperantem; ille severos Catones, gentem Fabiam, decora Scipionum, totumque illum triumphalem senatum parca laude perstrinxit. Tu ruinam proximae aetatis illuminas. Difficile factu est ut honor angustis rebus addatur. Me quoque jubes versibus tuis nonnulla subnectere. Haud ita Flaccus tuus praecepit in illis poeticae artis edictis, quorum hoc memini esse principium, ne humano capiti cervix equina jungatur. Male itaque tibi contumacia negati officii, quam mihi imprudentia promissi operis displicere. Plura de hoc coram loquemur, quando hanc epistolam sequi paramus aut consequi. Tu coepta perage, et tam solertis eloquii esto munificus. Ego tibi ut linguae obsequia nego, ita aurium commodabo. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.3.2","label":"Book 1, Letter 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.3.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.3.2"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.5","label":"Book 1, Letter 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.5"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}