{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 1.43","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.43","ref":"1.43","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.43","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.43.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":182,"text":"SYMMACHUS AUSONIO. Vetus sententia est: Artes honore nutriri. Eam nostrae aetatis usus confirmavit. Nemo enim belli notus, aut domi clarus exsortem praemii sensit industriam. Ita cum dignis fructus tribuitur, eamdem viam capessentibus spes paratur. Glisco igitur gaudio, cum propter alios, quibus fortunam solers vita conciliat; tum maxime Juliani fratris mei gratia, quem sic a te diligi volo, probari posse confido. Scis nempe, in illo forensi pulvere quam rara cognatio sit facundioris et boni pectoris: dum aut modestum ingenium verecundia contrahitur; aut successu eloquens insolescit. Haec in meo familiari ac necessario ea societate viguerunt, ut neque objectu pudoris areret, nec cum detrimento frontis afflueret. Nunquam in mercedem ornamenta linguae corrupit. Merito ac fortunis tenuis, opulentiam… fide, quaesium laude mutavit. Hunc tibi in manum, vel magis in animum libens trado. Nam mihi summa c…ratio est ut amicitiam tuam boni uberent. Te quoque idem velle, habeo compertum. Semper enim natura gaudet aequalibus; et familiare sibi est omne quod simile est. Sed ne prolixo testimonio suspicionem laudatoris incurram; quaeso ipse de eo judices examine pensiore. Ita cum illius institutum probaveris, periculum judicii mei feceris. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.42","label":"Book 1, Letter 42","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.42","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.42"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.44","label":"Book 1, Letter 44","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.44"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}