{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 1.95","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 1.95","ref":"1.95","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.95","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.95","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.95.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":220,"text":"SYMMACHUS SYAGRIO. Quod nullas sumpsi litteras tuas, cum mihi a principibus aeternis legenda in concilio patrum delegaretur oratio; scio non fuisse fastidii tui. Nam bonae et exploratae amicitiae, vel si cesset officium, satis tutae aestimationes sunt. Propterea talionem referre vitavi, veritus, ne quod tu invitus feceras, ego offensus crederer reddidisse. Longe enim diversa conditio est fortuiti, quam affectati silentii. Res quidem una negligitur: plurimum tamen refert, quis eam quasi occupatus, quis quasi oratus omiserit. Sed de hoc satis habeo dictum. Nunc, si me amas, vel quia me amas, (nam referri confido, quod defero) constare apud invictos principes gaudium meum, qui humanae voci divinas litteras crediderunt; quorum victorias ex mei oris promptuario senatus audivit. Fac veniat in mentem, quis ille dies illuxerit, quo quasi ex media profectus acie auribus et animis omnium salutarem nuntium primus infudi. Olim cum res Romana adoreae militaris potita est, Polluces gemini apud Juturnae lacum praelii secunda vulgarunt. Eos quippe priscorum voluminum fides tradit, anhelis equis, plenos sudoris et pulveris, fama belli post tergum relicta, indicium affectasse victoriae. Idem nunc mihi sacro judicio factus est honor. Ita quantum gratiae Castores adepti sunt, tantum principes praestiterunt. Haec pro me copiosius et ornatius, quantum es linguae melior, apud auctorem beneficii prosequeris. Habes summam voluntatis meae; cui si quid commendationis inspiraveris, caeteris ornamentis animi tui adjicietur decus praesentis officii. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.94","label":"Book 1, Letter 94","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.94"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 1.96","label":"Book 1, Letter 96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/1.96"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}