{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 10.23","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.23","ref":"10.23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.23.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":171,"text":"D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Olim me, ut res indicat, cognitiones numinis vestri secundo favore respiciunt. Neque enim aliter imperatoribus nihil temere praestantibus, inter primos aut primus occurrerem. Dilatus ergo hactenus mihi cum republica videor, quae ubi in longinquas imperii partes majestatis vestrae curam vocavit, reperit apud vos meditata judicia, D. Imperator. Justum est igitur ut aeternitati vestrae pro solo honore, quem cepi, gratias agam. Praefectos saepe fecistis, et immensa aetate facietis, sed quos assiduitas et usus ingesserit. Me dudum proconsularem virum cedentem jam diu potentium moribus, ante capere magistratum quam exspectare voluistis. Nunc vos oro, atque obsecro ut favore perpetuo factum vestrum juvetis. Amabile est praeesse civibus, sed placere difficile. Multum enim et inter cognitos semper dura constantia est. Quid quod plerumque evenit, ut aliqui longo potentiae usu, jam nesciant honorem meum? Non deseruerint, qui dederunt. Ego enitar, ut potero, ne clementiam vestram fefellisse de me prior fama videatur: vestri numinis erit communem causam tueri. Nam in bonis magistratibus majorem gloriam quaerit temporum fama quam judicum","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.22","label":"Book 10, Letter 22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.22"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.24","label":"Book 10, Letter 24","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.24","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.24"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}