{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 10.28","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.28","ref":"10.28","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.28","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.28","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.28.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":240,"text":"DD. THEODOSIO ET ARCADIO SEMPER AUG. SYMMACHUS V. C. PRAEF. URB. Omnium beneficiorum, quae tribuit potior fortuna subjectis, certa sunt tempora, DD. imperatores. Solae leges, quae in bonum commune procedunt, nunquam patiuntur occasum. Agit divinis sanctionibus vestris gratias ordo reverendus, etiam nomine posterorum, quibus resp, emendata tradetur. Nam cum foeda jactatio senatorias functiones gravibus impendiis obruisset, et moribus et sumptibus nostris sanitatem veterem reddidistis: ne aut impares facultate collegas tenuis decoloraret editio, aut per verecundiam viribus majora con…tos effusio inconsulta demergeret. Ejusdem praeterea rationis salubritate, vetus dicendarum sententiarum forma reparata est: ne summum cuique decernendi locum, non ratio munerum, sed bonorum fortuna praestaret: atque id assensio caeterorum vel invita sequeretur, quod ante omnes felicior censuisset. Credimus igitur his remotis, ad regnum suum rediisse virtutes. In editionibus parcimonia, in senatu ordo retinebitur: nec se ostentabit opulentia, semper bonis infirma temporibus. Superest ut ea quae serenitas vestra patribus deliberanda legavit, cognito senatusconsulto, lex Augusta confirmet. Nullo enim dissentiente quis modus censitum, semel aut saepius, quae fungendis mediocritas editionibus applicetur, quae gladiatorio muneri, et quae scenicis ludis sumptuum temperamenta conveniant: quid libertatis habere mereatur praesentis expensio, quid damni absentium contumacia debeat experiri. Haec aeternitas vestra venerabilis, cum senatui statuenda mandaret, referri ad se protinus imperavit, ut placita cunctis immortali lege solidentur. Jussis paruimus. Exspectemus oraculum, quo salutariter, ut vestro numini familiare est, Patrum decreta firmetis: adjecta comminatione, si ullus aliquando ambitus haec vel illa corruperit, quae consilio coelesti pro ordinis dignitate sanxistis.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.27","label":"Book 10, Letter 27","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.27","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.27"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.29.1-22","label":"10.29.1 to 10.29.22","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.29.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.29.1"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}