{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 10.54.22-38","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.54.22-38","ref":"10.54.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.22.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":276,"text":"Hanc vero conditionem, quam divus Constantius adjecit litteris suis, multa quae post visa sunt subruerunt. Nam eodem principe adhuc orbem regente, ad Tertullum Praefectum Urbis memorabilem virum migravit exactio, quae si hominis potestas fuisset, circa personam prioris judicis potuisset haerere. Nec multo post tempore, in Clytholiam Maximum, pari honore tunc praeditum, tituli istius cura convenit. Divo etiam parente numinis tui, Romana jura et fata moderante, praefectis ac discussoribus mandata provincia est, et per vices administrantium publici debiti occurrit exactio. Novissime relatus in coelum germanus clementiae tuae, eum ipsum Basilium, cum haberet appositum, qui personis judicum non pepercit, primiscrinios urbani officii, quorum sollicitudo per successiones exigenda curaverat, vel solvendo nomini, vel edendae rationi fecit o…noxios. Itaque et a V. C. ac probatissimo Anicio Basso, et Aventio viro spectabili frequentata cognitio, et solutam majorem partem debiti deprehendit, et provincialium judicum reperit sponsionem: qua professi sunt, si urbanum cessaret officium, per se hujus tituli integritatem posse sarciri. Haec igitur, si legibus conferantur, pronuntiabit aeternitas vestra in professione verum esse nexum, in comminatione terrorem. Quid, quod proxima apparitio cogendis provinciarum judicibus admota, spem debitis eruendis fecisse suggeritur; non est meum famae incerta sectari. Inveniet divina majestas tua cur huic exactioni perpes cura defuerit. Nam socerum meum clarissimae memoriae virum Orfitum petit ista molitio: cujus haeredes V. C. et illustris officiorum magister ascripsit litteris suis, cum tuae mansuetudinis verecundia nullum sacro oraculo nomen expresserit. Quid ergo existimem merito illius factum, qui major honoribus quam facultatibus ante annos fere quindecim vitam peregit? ut comminatio saepe lecta, semper omissa, et novis post sepulta decretis, quam neque lex divalis admittit, et solutio magnae partis exclusit, resurgat in mortuum, quae non fuit ante viventi?","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.54.1-21","label":"10.54.1 to 10.54.21","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.1"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.54.39-60","label":"10.54.39 to 10.54.60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.39"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}