{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 10.54.39-60","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.54.39-60","ref":"10.54.39","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.39","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.39.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":276,"text":"An meae potius contumeliae causa, et ordinem tot et talium statutorum, et divi Gratiani recentem praeceptionem, et discussorum diligentiam, et praefectorum cognitiones, et relationis fidem novis suggestionibus arbitrer sauciari? Testor custodem numinis vestri Deum nihil esse, quod injuria dignus existimer. Quieto mihi hanc praefecturam sine ulla affectione tribuistis. Si quem forte mordet invidia, si alicujus desideriis reip. amore non cessimus, cogitet privata odia adversum leges exercenda non esse. Postremo cognoscat, si quis ille est, me meosque successionem clarissimae atque illustrissimae memoriae viri Orfiti, neque ratione juris, neque bonorum aditione coepisse. Quaeso igitur ne in contumeliam judicii vestri, et juri, et innocentiae fraus paretur. Quando enim absentibus atque ignorantibus inter alios gesta nocuerunt? Quis unquam sententiam numinis vestri inauditus excepit? Quando comminatio ad haeredes usque porrecta est? Certe ut ipsam causam loquar, quae me, ac necessitudines meas vobis propitiis, nullo jure contingit, pars major debiti soluta monstratur: in evidentibus nominibus pars resedit. Cujus studio absolvendi sunt debitores, ut implicentur innoxii? Quare insitam divinis sensibus vestris oro justitiam, ne adversum divi Gratiani diffinitionem, adversum rescripta tot principum, qui praefectis debita eruenda mandarunt, adversum relationem, quae uberiorem summam docuit exsolutam, reliquum vero secundum rectorum litteras exsculpendum ab obnoxiis intimavit; ignaros negotii et paternae haereditatis alienos, pulsari incongrua conventione patiaris; neve exemplum novum pius imperator inducas, ut successio Optimatium [num. leg. optimatum?], qui reip. praefuerunt, ad liberos secura non transeat. Multos haec forma retinebit, et plerosque, ut arbitror justius, si qui forte provinciis vestris male abusi sunt. At vero posteritas illustris memoriae viri Orfiti, nihil ex illo aliud, quam generis insigne quaesivit. Meae tamen injuriae est ista suggestio. Nam tenuitati illius frequenter exhaustae, nemo testamento, nemo nostrum bonorum aditione successit.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.54.22-38","label":"10.54.22 to 10.54.38","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.22"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.54.61-69","label":"10.54.61 to 10.54.69","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.54.61"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}