{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 10.60","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.60","ref":"10.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.60.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":381,"text":"D. THEODOSIO SEMPER AUG. SYMMACHUS PRAEF. URB Urbium populorumque luctamina, quoniam sunt majora privatis, judicio augustiore censenda sunt, D. imperator. Merito Puteolanorum ac Terracine…- sium causam, quae post Campani moderatoris examen ad sacrum auditorium ex provocatione migravit, cum perspicerem pari lance libratam, majestatis vestrae arbitrio reservavi. Est autem de quo agitur ejusmodi. Puteolanis municipibus divus Constantinus cl m mod. in alimoniam civitatis indulsit. Quae summa a divo Constante regente remp. media parte mutilata est. Post quem Constantius aeque relatus in coelum, supplicatione deposita, annonam Puteolapi populi xxv mod. adjectione cumulavit. Atque ita factum est, ut C M mod. ejusdem populi victus acciperet. Sed divo Juliano moderante remp. cum Lupus consulari jure Campaniae praesidens, Terracinensium contemplaretur angustias, quod nihil subsidii decreta dudum oppida conferebant; ne commoda P. R. civitos, quae lavacris publicis ligna, et calcem reparandis moenibus subministrat, defectu subito exhausta succumberet; vm et dcc mod. Puteolanis municipibus derogatos, Terracinensium usui deputavit, et amplissimae praetorianae sede statuta et diffinita suggessit. Mamertinus id temporis praefecturae honore pollebat. Is cum disposita roborasset, nihilominus arbitrium imperiale consuluit, neque ullum responsum, quod eo tempore bello Persico rector imperii tenebatur, accepit. Et hinc per aliquot annos cucurrit ista praebitio, donec Capuana legatio apud divum atque inclytum Gratianum, germanum numinis vestri, sua tantum damna deplorans, eum frumenti numerum, quem Cerealis ex multis urbibus R. P. vendicarat, restitui omnibus impetrasset. Sed occasione rescripti cum sola xxx et viii modium, quae horreis aeternae Urbis accesserant, provincialium recuperasset alimonia, etiam vm et pcc mod. Puteolani municipes Terracinensibus abnuerunt. Cum igitur haec causa in judicium provinciale venisset; V. C. non considerata summa, quae rescripto divi principis tenebatur, judicatione generali omnia Puteolanis reddenda decrevit. Verum post appellationem cognitio auditorii sacri cum illum frumenti modum, qui Campanis fuerat restitutus, a vm et …cc mod. quos ob necessitates Urbis aeternae civitas Terracinensis accepit, decretum esse perspiceret; manente decreto divalis oraculi, ea subsidia, quae Terracinenses judicio Lupi et Mamertini praefecti confirmatione capiebant, nec roborare potuit, cum responsi sacri nulla exstaret auctoritas; nec demere civitati, ne populus utilitatibus aeternae Urbis obnoxius, justis commodis indigeret. Ergo, ut in rebus dubiis fieri solet, ad clementiae vestrae salubre judicium convolamus; licet defensio Puteolana post promissam relationem incassum crediderit provocandum. Praesto est gestorum fides, quae perennitatem vestram possit munire. Quaeso atque obsecro ut negotio multa aetate nutanti tandem stabile remedium deferatur.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.59","label":"Book 10, Letter 59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.59"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.61.1-33","label":"10.61.1 to 10.61.33","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.1"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}