{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 10.61.116-129","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 10.61.116-129","ref":"10.61.116","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.116","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.116","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.116.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":195,"text":"Absit a bonis principibus ista sententia, ut quod de communi quibusdam tributum est, in jure fisci esse videatur. Nam cum respub. de singulis constet, quod ab ea proficiscitur, fit rursus proprium singulorum. Omnia regitis, sed suum cuique servatis, plusque apud vos justitia quam licentia valet. Consulite certe munificentiam vestram, an haec publica velit existimari, quae in altos transtulistis. Semel honori Urbis delata compendia desinunt esse tribuentium; et quod a principio beneficium fuit, usu atque aetate fit debitum. Inanem igitur metum divino animo vestro tentat incutere, si quis asserit conscientiam vos habere praebentium, nisi detrahentium subieritis invidiam. Faveant clementiae vestrae sectarum omnium …rcana praesidia, et haec maxime, quae majores vestros a…- quando juverunt, vos defendant, a nobis colantur. Eum religionum statum petimus, qui divo parenti culminis vestri servavit imperium, qui fortunato principi legitimos suffecit haeredes. Spectat senior i…le divus ex arce siderea lacrymas sacerdotum, et se culpatum putat more violato, quem libenter ipse servavit. Praestate etiam divo fratri vestro alieni consili correctionem; tegite factum quod senatui displicuisse nescivit: siquidem constat ideo exclusam legationem, ne ad eum judicium publicum perveniret. Pro existimatione est temporum superiorum ut non dubitetis abolere quod probandum est principis non fu…sse.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.61.86-115","label":"10.61.86 to 10.61.115","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.86","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.61.86"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 10.62.1-20","label":"10.62.1 to 10.62.20","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.62.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/10.62.1"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}