{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 3.11","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.11","ref":"3.11","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.11","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.11.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":243,"text":"SYMMACHUS NAUCELLIO. Sumpsi pariter geminas litteras tuas, Nestorea, ut ita dixerim, manu scriptas, quarum sequi gravitatem laboro. Trahit enim nos usus temporis in argutias plausibilis sermonis. Quare aequius admitte linguam saeculi nostri, et deesse huic epistolae Atticam sanitatem boni consule. Dignum est ut haec ipsa apud te culpae confessio prosit ad veniae facilitatem. Quod si novitatis impatiens es, sume de foro arbitros: mihi an tibi styli venia poscenda sit. Crede, calculos plures merebor, non aequo et bono, sed quia plures vitiis communibus favent. Itaque ut ipse nonnunquam praedicas, spectator veteris monetae solus supersum; caeteros delinimenta aurium capiunt. Stet igitur inter nos ista pactio: ut me quidem juvet vetustatis exemplar de autographo tuo sumere, te autem non poeniteat scriptorum meorum ferre novitatem. Non silebo alterum munus opusculi tui, quo prisca cujusque reipublicae ex libro Graeco in Latinum transtulisti. Arma a Samnitibus, insignia a Tuscis, leges de lare Lycurgi et Solonis sumpseramus. Tuus nobis post haec addidit labor peregrina monumenta, quae jam sui nesciunt. Nunc vere civitas nostra populorum omnium parens facta est, docere potest singulos antiquitates suorum. Ipsa vero pars materiae digna laudari, quanto verborum s…e latur auro? Nescias cultu an rebus magis voluminis honor gaudeat. De mea aegritudine nequaquam te rumor fefellit; sed jam mihi (modo venia dicti sit) convalescentiae portus aperitur. Carminum tuorum codicem reportandum puero rad…di, et quia eclogarum ordo confusus est; quem descripsi, simul misi: ut correctio utrique a t… praestetur, et aliorum, quae nunc pangis, adjectio. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 3.10","label":"Book 3, Letter 10","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.10","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.10"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 3.12","label":"Book 3, Letter 12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.12"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}