{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 3.15","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.15","ref":"3.15","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.15","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.15","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.15.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":134,"text":"SYMMACHUS NAUCELLIO. Petis ut respondeam litteris tuis. Haec denuntiatio certaminis est. Sed unde mihi quanquam procedenti in annos graves, senile illud et comicum? Quo jam tu veteres aemularis? Nec tamen defendet voluntatem tuam styli mei desperatio. Quis enim pudo… est, vinci post confessionem? Illud quoque me ad rescribendum coegit, quod timui cessationis exemplo quamdam tibi silentii formulam dare: plusque fraudis in me rediturum adverti, si tua offensio imitaretur tacentem, quam si ausus meus superiorem. AEstimabis ipse, quanto hoc tui amore adversus verecundiam meam fecerim. Interea quod vales, dulce est: quamvis adjeceris, cauto esse opus, ne forte reditum nostrum aevi tui subita praevortant. Nolo annos ad calculum voces. Fiducia salutis in viribus est. Quas cum videt expendere tutela morum tuorum; spera confecturos deos, ut maneas vitae integer in metas, quas veterum definitio dedit saeculo. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 3.14","label":"Book 3, Letter 14","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.14","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.14"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 3.16","label":"Book 3, Letter 16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.16","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.16"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}