{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 3.18","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 3.18","ref":"3.18","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.18","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.18","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.18.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":138,"text":"SYMMACHUS GREGORIO. Abundas quidem naturae …onis et ingenii facultatibus; sed continui silentii culpam tibi quoque purgare difficile est. Quid enim ex vero, vel ex commentato dici potest? Itinera me, inquies, longa tenuerunt: sed saepe cessatum, et aliquando perventum est. Vigilem operam publicis rebus impendo; sed vicibus otii omne negotium distinguitur. Restat, quod minime volo, ut fatearis amicitiae negligentiam. Nam officia si plerumque deseras, occupatio est: …i semper, oblivionis crimen putes. Hoc, si fieri posset, incerem. Illudis ergo patientiae meae. Atqui intelliges, aequum animum majore pretio mu erandum. indignius laeditur, quem religio non perm…it offendi. Et certe interfuit sollicitudinis tuae exercere aliquid verborum familiarium, cum mihi de scriniis tuis profecta delegaretur oratio: de qua interim te suspensum tenebo; tum demum tibi judicii publici facturus indicium, cum exoraveris, cum merueris, et quia tanti duco litteras tuas, cum scripseris. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 3.17","label":"Book 3, Letter 17","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.17","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.17"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 3.19","label":"Book 3, Letter 19","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.19","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/3.19"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}