{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 4.30","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.30","ref":"4.30","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.30","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.30.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":262,"text":"SYMMACHUS PROTADIO. Silentii inter nos simile scis esse delictum: atque ideo injuste mihi culpae datur, quod utrique commune est. Et tamen defensio mihi suppetit: quia nec profectiones commeantium notescunt; et tu non iisdem sedibus immoraris: dum aut Treviros civica religione, aut quinque provincias otii vo…uptate commutas. Mihi est Romae jugis statio; et major nunc causa residendi, ex quo me viri excelsi germani tui pra…sentis et cura retinet, et juvat g…oria. Una ig…tur via sociare scripta potuisti, quae frater et fratri aequandus acciperent. Quod a te gaudeo ve… sero curatum. Nec tamen cum a litteris temperares, ullam decessio nem diligentiae in me tuae factam putavi. Tanta est enim securitas verae amicitiae, ut de sua fide aestimationem mutui amoris assumat. Plura in hunc modum dicere piget. Quare transeo ad eam sermonis tui partem quae orationum mearum desiderium videtur attingere. Ais in manus tuas scripta nostra venisse, fratre nostro Minervio proditore, qui frivolis meis litterata potius curiositate, quam justa delectatione non abstinet. Si tibi tantum otii est, ut ad fastidium detergendum nonnulla etiam insulsa conquiras, quidqu…d stylo elaboravimus, exhibebo; securus veniae, quam mihi spondet animi tui caritas. Pene praeterii, quod loco principe accusare debueram. Itane epistolarum nos…rarum simplex usus interiit, ut paginis tuis lenocinia aevi praesentis anteferas? Redeamus quin ergo ad infucat…s nominum titulos; et cum dicitur aut redditur salus, nihil ipsis vocabulis nostris honoratius ac blandius esse ducamus. Exemplo certe tibi s…t epistola mea: quam s…aemulari spreveris, et arrogantiae notatus videbor, et caeteris aggregatus, quorum magnus suspectus in verbis est, nullus cultus in sensibus. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 4.29","label":"Book 4, Letter 29","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.29","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.29"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 4.31","label":"Book 4, Letter 31","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.31","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.31"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}