{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 4.61","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 4.61","ref":"4.61","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.61","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.61.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":156,"text":"SYMMACHUS EUPRAXIO. Tuentius tuus in utramvis aurem somnum capessat. Nihil enim magna dignitas a paupere petit. Sit fortasse plerisque ipsa inopia gravis: habet tamen alieni oneris exceptionem. Ad…ice, si placet, securitati ejus sacerdotii privilegium, et unius hominis munimenta multiplicia. Mihi videtur validior esse omnibus vacationum remediis exhausta fortuna. Sed velim no veris quaesitores glebae senatoriae protinus affuturos, sperandamque Tuentii veniam pleniorem, si fidem paupertatis ejus exploratio ratam fecerit. Interea tutus p…io…ibus gestis agat liberum. Nihil novabitur post illustris viri Felicis pro illo judicationem; modo allegatas dudum senatoris angustias astruat examinis diligentia. Nunc mihi amice objurgandus es, qui cum vicina itinera perstrinxeris, flec…ere ad nos habenas longum putasti. Dedisset Hispan…a Romae posito morae veniam. Novit enim submittere desideria sua cunctarum provinciarum parenti. Nec ita avara est ut nobis propria bona nolit ostendere. Quare fraudati gratia tui, secundos amicitiae fructus sedulo postulamus, ut quoties lors copiam dederit legamus saltim qui videre maluimus. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 4.60","label":"Book 4, Letter 60","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.60"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 4.62","label":"Book 4, Letter 62","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.62","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/4.62"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}