{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 6.40","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.40","ref":"6.40","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.40","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.40","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.40.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":142,"text":"SYMMACHUS NICOMACHI FILIIS. Prima mihi voluptas est sciscitari, quem statum sanitatis habeatis: in secundis reliqua collocabo, quae dudum requirenda duxistis. Gravibus civi…as sollicitatur ostentis, quorum leviora praetereo. Illud ante omnia interpretatio tristis horrescit, quod natali Urbis suffectum consulem carrus quo vehebatur, evolvit per ferociam bigarum, quae triumphum veh… bant. Itaque palmata amictus, et consolari. insignis ornatu, fracto crure sublatus esi. Offendit me infausta narratio, atque ideo in hae expositione servabo brevitatem. Tibi in dies singulos, decus nostrum, domi forisque fama florentior est. Et praesentium quidem rerum nos testes sumus. Externa judicia Caecilianus asseruit, a quo sigilfatim relata enumerare fastidium est, cum in summa gloriae tuae cuncta conveniant. Dominam filiam meam salutatam cum dulcissimis ne… potibus volo, quae te contexendis in apparatum ludo… rum vestibus religiose a nobis voluit commoneri. Sciet igitur ex subditis, quid in supplementum praetoriae largitatis oporteat praeparari. Valete.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 6.39","label":"Book 6, Letter 39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.39"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 6.41","label":"Book 6, Letter 41","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.41","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.41"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}