{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 6.7","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 6.7","ref":"6.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.7.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":155,"text":"SYMMACHUS NICOMACII FILIIS. Tabu…ius evocatum me non siluit; et fortasse miremini, nihil super ea re meis paginis indicatum. Sed quia multis ac necessariis causis domi manere decreveram, inanis esse operae judicavi, irrita ad vos, et dissimulata perferre. Credo autem sanctae unanimitati vestrae incomperta non esse, quae me a peregrinandi consilio retraxerunt. Nam et fractam valetudinem meam nostis, et unici mei solitudinem contemplamini, et eruptiones fluminum usque ad metum diluvii comperistu. Pontium quoque ruinas, et montium labes apud vos, ut arbitror, fama non tacuit. Ex quo factum est, ut caetteri quoque veniam postularent, quos similis accitus exciverat, praeter Arcentium et Evangelium: quorum alterum vigor adole– s…ntiae, alterum incautus animus objecit incertis. Intelligo vos profectione hominis non amici posse terreri. Sed ut scrupulum hunc rejiciatis admoneo. Nam et meis litteris mulla curata sunt; et proficiscentibus datum negotium est, ut aemuli obtrectatio repellatur. Quare curarum vacui agite otium, meque ut facere dignamini, scriptorum assiduitate refovete. Valete.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 6.6","label":"Book 6, Letter 6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.6"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 6.8","label":"Book 6, Letter 8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.8","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/6.8"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}