{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 7.60","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 7.60","ref":"7.60","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.60","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.60","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.60.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":191,"text":"SYMMACHUS DECIO. Onerabat verecundiam meam, quod prior scripseras. Continuo altera epistola tua gravatae fronti duplex fenus imposuit. Formido, quod cupio, ne mihi ante solutionem duorum contractuum tertius a te sermo tribuatur. Habet quippe hanc impatientiam, quae in te pollet, oris ubertas, ut intervallum vicissitudini neget, et officia nondum compensata praeveniat. Una igitur ad satisfactionem via superest; ut imparem me stylo fatear, quamvis cultu amicitiae parem non negem. Nec contumaciter fieri putes, quod tibi animi mei diligentiam confero. Alioquin frustra a te diligor, nisi affectione saltim nos patiaris comparari. Quare post hanc professionem meam laudatae facundiae donum frequenta: me, si rarior fuero, memento cessisse. An ego adversus judicium publicum provocem scriptis epistolarum regiarum magistrum? Nostrum est, pastorales inflare calamos; tuum sacris tibiis carn en incinere: nos obtundit otium, te usus exercet. Nisi forte hanc nostram privatae vitae vacationem magis opportunam frequentandis litteris putas. Vides non eodem motu flumina de stagno serpere, et de fonte properare. Omne quod in cursu est, viget. Continuatio experientiae, vires suas renovat. Sublatum tibi est, quod respondere potuisses. Fac deinceps, qui vales scribendi copia, ut tan tum mihi afferat facultatis exemplum tuum, quantum ingenium meum non dedit. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 7.59","label":"Book 7, Letter 59","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.59","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.59"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 7.61","label":"Book 7, Letter 61","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.61","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/7.61"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}