{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 8.46","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 8.46","ref":"8.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.46.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":142,"text":"SYMMACHUS STRATEGIO. Agis mecum desiderio amant s, ut redeam: jam dudum hoc animus meus vestri expetitor efflagitat. Sed valetudo sau…ia obstrepit voluntati. Humor enim noxius articulis illapsus etiam nunc me tenet lectulo, et vix littorali siccitate tenuatur. Tribue igitur tempus refectioni, quod ego vendicaveram voluptati. Prae te autem fers in tanta bonorum multitudine post discessum meum nihil ut ante jucundum esse. Sed puto quod pia affectione fallaris, quia rarum est in amante judicium. Et ego quidem non ex his prmum litteris, quid de me sentias, scio. Prope est tamen, ut agere gratias absentiae meae debeam, quia mihi syngrapham quamdam testimonii tuae praestitit. Verum haec missa faciam. Non morabor exspectationem tuam post conciliationem vigoris. Sed quia hoc longum est diligenti, visis quae in proximo possidemus, reditum maturabo. Spero enim tantumdem accessurum sanitati meae ex conspectu vestro, quantum sperari posset ex otio. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 8.45","label":"Book 8, Letter 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.45"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 8.47","label":"Book 8, Letter 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/8.47"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}