{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistolarum Libri Decem 9.124","citation":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem 9.124","ref":"9.124","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.124","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.124.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistolarum Libri Decem","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem","urn":"urn:cts:latinLit:stoa0271.stoa002"},"verse":false,"words":156,"text":"SYMMACHUS...... Coactum te licet fatearis ut scriberes, ego tamen non minus acceptum tibi refero, quod me styli honore dignatus es, quam si hoc sponte fecisses. Sed videris, qui fuerit auctor tanti muneris. Mihi ex illis litteris non honos tantum gaudii, sed fructus evenit. Didici enim commeatu annonario convalescere urbis securitatem. Faustum etiam intellexi, cum primum causam vestram cognosceret, aequum se judicem praestitisse, et allatis in medium allegationibus tuis, codicum constitisse rationem. Nam caetera, quae post secula significas, ipso invito opinor extorta, et sperare debemus, talem fore in reliquis disceptatorem, qualem tibi ostendit prima cognitio. Ego tamen ad incitamentum justitiae, quam meritis tuis arbitror deferendam, familiares litteras misi, quas, si ratio poposcerit, in manus ejus facies pervenire. Aliud enim salubritatis genus conditio temporis non permittit adhiberi. Volo autem scias (et sponte pro amicitia nostra debes advertere) curam pro te meam non desiderare monitorem, sed non posse amplius fieri quam ut tibi animum disceptatoris petitio nostra conciliet. Vale.","prev":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 9.123","label":"Book 9, Letter 123","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.123","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.123"},"next":{"citation":"Epistolarum Libri Decem 9.125","label":"Book 9, Letter 125","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistolarum-libri-decem/9.125"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistolarum Libri Decem, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY-SA 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/","source":"https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0271/stoa002/stoa0271.stoa002.opp-lat4.xml","quality":"ocr"}}