{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.22","citation":"Symmachus, Epistulae 1.22","ref":"1.22","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.22","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.22.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":102,"text":"Abundo gaudio, cum te consulem novus annus expectat. sed nunc transcurso est opus; plenius enim secundis litteris contestabor huiusmodi de te gratulationem. alius in praesentia mihi sermo sumendus est. Patruinus v. c. accitu tuo iter adornans in rem suam fore existimavit, si meo testimonio niteretur. huic ego nihil per me accessurum putavi et tamen deesse nolui sciens, iudicio erga illum tuo nihil adici posse, si scriberem , decessurum tamen aliquid meo officio, si tacerem. unum est igitur, quod oratum a te atque exoratum volo, ut ineat gratiam suscepti laboris praeter eum fructum, qui illi ex tuo conspectu tuo congressu tuo honore proveniet. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 1.21","label":"Liber Primus. ad Patrem., XXI (XVI) a. 379. Symmachus Ausonio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.21"},"next":{"citation":"Epistulae 1.23","label":"Liber Primus. ad Patrem., XXIII (XVII) a. 370–377. Symmachus Ausonio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.23"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}