{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.3","citation":"Symmachus, Epistulae 1.3","ref":"1.3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.3.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"III a. 375. SYMMACHVS PATRI. Summa adficior gratia, quod animadverto litteras meas tibi insubidas non videri, et in gravi dono habeo hanc apud vos esse de nostris epistolis censionem. laudari quippe ab laudato viro rara est messis ingenii. verum ut hoc mihi laetitiae fuit, ita illud ludificandi gratia opinor adiectum, si quid in tuis versibus sorduisset, id ut mei stili cura limaret. ne ego sum stultus ac nihili, si os sublitum mihi esse non sentio. quid enim corrigi vel a me potest, vel in te fas est? unus aetate nostra monetam Latiaris eloquii Tulliana incude finxisti. quidquid in poetis lepidum, apud oratores grave, in annalibus fidele, inter grammaticos eruditum fuit, solus hausisti, iustus heres veterum litterarum. ne mihi verba dederis! novi ego, quid valeat adagio: sus Minervam. adprime calles epicam disciplinam, non minus pedestrem lituum doctus inflare. ain tandem? orandi aeque magnus et canendi meae te opis indigum mentiare? haud aequum facis, neque me iuvat falsa lactatio. interea si nobis utendas aures datis, dicam, quid diebus superioribus egerimus. Bais remotis arbitris otiabar. eo postquam rumor adlatus est, terrae filios convenire, oppido cavimus, ne sobriam solitudinem nostram sodalitas plebeia fuscaret. ac primo Neapolim, dehinc brevi intervallo Beneventum me recepi. ibi summo cultu civium plausuque susceptus tanto honore celebrabar, ut iam gravarer officiis. sedulitas enim, quae non conpensatur, onerosa est. et urbs cum sit maxima, singuli eius optimates visi sunt mihi urbe maiores, amantissimi litterarum morumque mirabiles. deos magna pars veneratur; privatam pecuniam pro civitatis ornatu certatim fatigant. nam postquam terra movit, nihil paene illis reliqui factum est, sed fractae opes infractos animos reppererunt pro se quisque operam boni civis adfectat; nox diei iungitur ad laborem. unde nobis summa cura fuit abire ocius quam volebam, ne aut mihi diu dediti ab opere desiderent, aut eos occupatio geminata distenderet. itaque Baianum sinum rursus accessi, nam Baiae id temporis iam silebant. hinc vos munere salutationis inpertio doque nuntium, propere nos deo volente esse redituros. fors fuat huiusce promissi. vestra tamen indulgentia adfatum saepe tribuat, quasi diutius abfuturis.","prev":{"citation":"Epistulae 1.2","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.2"},"next":{"citation":"Epistulae 1.4","label":"Liber Primus. ad Patrem., IIII a. 375. Symmachus Patri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.4"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}