{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.35","citation":"Symmachus, Epistulae 1.35","ref":"1.35","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.35","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.35","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.35.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":196,"text":"Non frustra praedicant, mentes hominum nitere liquido die, coacta nube flavescere. meus animus fidem fecit exemplo. nam quotiens tibi ex sententia....... verbis, quorum mihi alias supellex desit, indulgeo. quippe laetitia loquax res est atque ostentatrix sui; adeo magnae parti hominum nulla ab hoc morbo cautio est. patere igitur me, quae ad laudes tuas pertinent, obloquentem, vir quantum hominum in terris est, spectatissime, qui et summis copiis vigiliam pro meis rebus adniteris et amicitiam diligentia stabili perseveras. si fides seria cuiquam fuit, tibi puto esse; quam plerique verbo ostentant, opere deserunt. quod genus nulli rei est, nisi ad loquendum. merito processus tuos in meo aere duco, quando iuxta magnae curae sum tibi atque cum maxime fui. superest tamen aliquid, quod huic in me studio adici velim. nolo memineris, quod animo tuo aliquando suscensui. amor fiduciam nutrit. quid tam liberum quam amicitia? negotiis plerumque adposita est expostulatio sine labe concordiae . ita verum est, quod hodie tibi gratias ago, ut illud non potuerim dissimulare, quod dolui. quassa fide sunt, qui iugiter blandiuntur. sed quid diutius ea retexo, quorum te oblivisci volo? esto, ut es, benigna semper in me voluntate, quod ego sperandum magis a te sentio quam petendum. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 1.34","label":"Liber Primus. ad Patrem., XXXVI (XXX) a. 370–379. Symmachus Ausonio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.34","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.34"},"next":{"citation":"Epistulae 1.36","label":"Liber Primus. ad Patrem., XXXVIII (XXXII) a. 370–378. Symmachus Ausonio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.36","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.36"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}