{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.4","citation":"Symmachus, Epistulae 1.4","ref":"1.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.4.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":167,"text":"Studium quidem Menippei Varronis imitaris, sed vincis ingenium. nam quae in nostrates viros nunc nuper condis epigrammata, puto hebdomadon elogiis praenitere; quod haec aeque sobria, nec tamen castigata sunt, illa bono metallo cusa, torno exigi nescierunt. et duriorem materiam, nisi fallor, adniteris. ille Pythagoran, qui animas in aeternitatem primus adseruit, ille Platonem, qui deos esse persuasit, ille Aristotelen, qui naturam bene loquendi in artem redegit, ille pauperem Curium, sed divitibus imperantem , ille severos Catones, gentem Fabiam, decora Scipionum, totumque illum triumphalem senatum parca laude perstrinxit: tu rutuvam proximae aetatis inluminas. difficile factu est, ut honor angustis rebus addatur. me quoque iubes versibus tuis nonnulla subnectere. haud ita Flaccus tuus praecepit in illis poeticae artis edictis, quorum hoc memini esse principium, ne humano capiti cervix equina iungatur. malo itaque tibi contumacia negati officii quam inprudentia promissi operis displicere. plura de hoc coram loquemur, quando hanc epistulam sequi paramus aut consequi. tu coepta perage et tam sollertis eloquii esto munificus: ego tibi ut linguae obsequia nego. ita aurium commodabo.","prev":{"citation":"Epistulae 1.3","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.3"},"next":{"citation":"Epistulae 1.5","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.5"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}