{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.44","citation":"Symmachus, Epistulae 1.44","ref":"1.44","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.44","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.44","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.44.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":153,"text":"XXXXVI (XXXX) ante a. 381. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO. Potui facere scripta conpendii, cum tibi germanus meus verbis suis satisfacturus uberius videretur quam meis literis, sed in maiore lucro officia honesta quam otia muta ponenda sunt. ergo neque tacito opus est, ut honor amicitiae mihi feratur accepto , neque omnia mandanda sunt litteris, ut illi ad narrandum aliquid relinquatur. accipe tamen rerum capita et summas negotiorum, quibus frater admonitus latius quaesita exequatur. convenit inter publicos sacerdotes, ut in custodiam civium publico obsequio traderemus curam deorum. benignitas enim superioris, nisi cultu teneatur, amittitur. ergo multo tanto ornatior, quam solebat, caelestis factus est honor. expectare mihi videris omnia, quae supersunt. Titianus meus fungetur indicium, cui indulgentius narrandi, quod velis, opera legata est. edictum principum, nisi iam notum est, idem tibi adsertor expediet. statuas etiam recepistis iisdem paene populi adclamationibus, quibus amiseratis. rides? et libet, ut rideas, afuisti. plura desino, ne qui strictim meliora detexui, amaris videar inmorari. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 1.43","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 43","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.43","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.43"},"next":{"citation":"Epistulae 1.45","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.45"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}