{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.46","citation":"Symmachus, Epistulae 1.46","ref":"1.46","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.46","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.46.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":102,"text":"XXXXVIII (XXXXII) ante a. 385. SYMMACHVS AGORIO PRAETEXTATO. Du boni, quam nihil homini tutum atque exploratum est! certe levandi animi causa Baias concesseratis. quis oculus fascinavit destinatam quietem? Paulina ergo cura communis extremum salutis accesserat; an vester pro illa tantus est metus, ut omne eius incommodum periculi instar habeatur? quidquid horum est, spectare animo licet, quas aerumnas dierum, quas noctium vigilias duxeritis. sic nati sumus, ut saepius adversa fungamur. fugiunt voluptates et bonae cuiusque rei tam brevis usus quam levis sensus est. verum haec philosophorum disputationibus relinquantur. nunc habitum laetiorem mentibus suadeamus. quando Paulinae nostrae valetudinem rursus locavit in solido pax deorum. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 1.45","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 45","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.45","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.45"},"next":{"citation":"Epistulae 1.47","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 47","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.47","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.47"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}