{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.57","citation":"Symmachus, Epistulae 1.57","ref":"1.57","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.57","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.57","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.57.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":104,"text":"Mones, ut amicitiae bonum scriptis frequentibus excolamus. placet hortatio invitatrix religionis, et ut verum fatear, decus mihi est haec voluntas tua: amor enim maximus plus requirit. sed quod ais, me potius, qui sim vacuus publicae rei, istiusmodi vigiliam debere sortiri, aequum esse dissentio. iamprimum quod homo licentis otii scrutari vices commeantium non laboro, tuus honor vecturam litteris, nisi invenit, facit; dehinc quod mihi iners desuetudo oblimat ingenium, tibi inpigro iamdiu negotio levatur usus loquendi. ergo quo tu ad scribendum maiore copia, hoc ego dignior venia raritatis. satisne videar his causis munitus in posterum? memineris volo, quidquid a me sermonis acceperis, obsequii esse non otii.","prev":{"citation":"Epistulae 1.56","label":"Liber Primus. ad Patrem., LVIII (LII) a. 379–380. Symmachus Probo.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.56","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.56"},"next":{"citation":"Epistulae 1.58","label":"Liber Primus. ad Patrem., LX (LIIII) a. 368–383. Symmachus Probo.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.58","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.58"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}