{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.67","citation":"Symmachus, Epistulae 1.67","ref":"1.67","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.67","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.67","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.67.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":96,"text":"Potuit frater meus Acutianus suo nomine, quod poscit, adipisci, ut qui sit non minus tibi quam mihi familiaris, sed interfuit officii mei, ut ei voluntariam operam commodarem. iuvat autem desiderium illius iustitia postulati. nam germanos suos Nicasium et Rogatianum negotium commune curantes vel ad disceptationem Numidici consularis remitti postulat, vel quod ei antiquius est, te potissimum cognitore mavult quam primum molestiam litis absolvi. quare si et illius apud te grande momentum est, et a legibus causa non discrepat, et interventus meus libram tui favoris inclinat, anniti aequum est, ut optimo viro ex sententia procedat optatum. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 1.66","label":"Liber Primus. ad Patrem., LXVIII (LXII) a. 380. Symmachus Celsino Titiano Fratri.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.66","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.66"},"next":{"citation":"Epistulae 1.68","label":"Liber Primus. ad Patrem., Section 68","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.68","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.68"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}