{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.77","citation":"Symmachus, Epistulae 1.77","ref":"1.77","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.77","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.77","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.77.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":104,"text":"Praesumptum aut conpertum tenes, quanta mihi sit tuae laudis antiquitas. eapropter nihil fieri patior, quod actuum tuorum gratiam devenustet. Priscianus frater meus cum primis philosophorum litteratura et honestate censendus senatu auctore salarii emolumenta consequitur. super eius annonis dicitur orta dubitatio, cui si nihil talis conpendii optimatium voluntas ante tribuisset, eruditio tua fructum ferre deberet. scis enim bonas artes honore nutriri atque hoc specimen florentis esse reip., ut disciplinarum professoribus praemia opulenta pendantur. quaeso igitur, ne hac inquietudine aut illius minuatur utilitas aut amplissimo ordini censendi auctoritas derogetur. interest famae et gloriae tuae, ut confirmandi magis quam negandi commodi causa de philosophi salario dubitasse videaris.","prev":{"citation":"Epistulae 1.76","label":"Liber Primus. ad Patrem., LXXVIII (LXXII) a. 376? Symmachus Hesperio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.76","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.76"},"next":{"citation":"Epistulae 1.78","label":"Liber Primus. ad Patrem., LXXX (LXXIIII). Symmachus Hesperio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.78","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.78"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}