{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.88","citation":"Symmachus, Epistulae 1.88","ref":"1.88","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.88","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.88","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.88.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":146,"text":"Etsi amore convenior, ne sim circa te avarus officii, nunc tamen libentius quam saepe alias scribendi munus insisto; primo quod abitio fratris nostri Marii quodam viatico carere non debuit, dehinc quod litteras meas putavi plusculum commendationis habituras, si tibi per eum, quem sancte atque efflicte diligis, redderentur. fit enim plerumque, ut levia rerum portator festivus exornet. alia quoque de causa studii mei ardor incanduit, quod tecum super talis viri laude gratulandum putavi, qui e provincia suburbana tantum reportat publici desiderii, quantum reliquit exempli. non dicam dolo utpote subpalpandi nescius: viget in eo vena fraterna, eoque magis factum est, ut discessum eius inpatienter feramus, qui in uno frui videbamur ambobus. vereor protelare testimonium meum, ue magis laudi eius obsecutus iudicer quam pudori; nam quorum mens honesta est, eorum inbecilla frons est. tu conice plura de paucis, quae nunc insinuare non decuit, sed per alium scribere non pigebit.","prev":{"citation":"Epistulae 1.87","label":"Liber Primus. ad Patrem., Ad Antonium. LXXXVIIII (LXXXIII) a. 370–375. Symmachus Antonio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.87","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.87"},"next":{"citation":"Epistulae 1.89","label":"Liber Primus. ad Patrem., LXXXXI (LXXXV). Symmachus Antonio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.89"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}