{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 1.93","citation":"Symmachus, Epistulae 1.93","ref":"1.93","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.93","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.93","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.93.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":220,"text":"Quod nullas sumpsi litteras tuas, cum mihi a principibus aeternis legenda in concilio patrum delegaretur oratio, scio non fuisse fastidii tui. nam bonae et exploratae amicitiae, vel si cesset officium, satis tutae aestimationes sunt. propterea talionem referre vitavi veritus, ne quod tu invitus feceras, ego offensus crederer reddidisse. longe enim diversa condicio est fortuiti quam adfectati silentii. res quidem una neglegitur, plurimum tamen refert, quis eam quasi occupatus, quis quasi iratus omiserit. sed de hoc satis habeo dictum. nunc, si me amas, vel quia me amas – nam referri mihi confido, quod defero –, contestare apud invictos principes gaudium meum, qui humanae voci divinas litteras crediderunt, quorum victorias ex mei oris promptario senatus audivit. fac veniat in mentem, quis ille mihi inluxerit dies, quo ego quasi ex media profectus acie auribus et animis omnium salutarem nuntium primus infudi. olim cum res Romana adoreae militaris potita est, Polluces gemini apud Iuturnae lacum proelii secunda vulgarunt. eos quippe priscorum voluminum fides tradidit, anhelis equis plenos sudoris et pulveris fama belli post tergum relicta indicium adfectasse victoriae. idem nunc mihi sacro iudicio factus est honor. ita quantum gratiae Castores adepti sunt, tantum principes praestiterunt. haec pro me copiosius et ornatius, quantum es linguae melior, apud auctorem beneficii prosequeris. habes summam voluntatis meae; cui si quid commendationis inspiraveris, ceteris ornamentis animi tui adicietur decus praesentis officii.","prev":{"citation":"Epistulae 1.92","label":"Liber Primus. ad Patrem., Ad Syagrium. LXXXXIIII (LXXXVIII) a. 379? Symmachus Syagrio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.92","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.92"},"next":{"citation":"Epistulae 1.94","label":"Liber Primus. ad Patrem., LXXXXVI (LXXXX) a. 376? Symmachus Syagrio.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/1.94","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/1.94"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}