{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Epistulae 10.1","citation":"Symmachus, Epistulae 10.1","ref":"10.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/10.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/10.1.md","author":{"name":"Symmachus","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus"},"work":{"title":"Epistulae","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae","urn":null},"verse":false,"words":200,"text":"I a. 375–376. SYMMACHVS THEODOSIO SENIORI. Etsi scio, esse virtuti cognatum pudorem. desideravi tamen in litteris celsitudinis tuae copiam maximarum rerum gloriae congruentem; primo quod amicitia postulabat, ut apud amantem tui naevum iactantiae non timeres, dehinc quod aeque manu et ore promptus fidem gestorum tuorum debueras linguae honore dotare. nunc me ad famas reicis et sinis aurem de te praebere rumoribus, cum tanti negotii dignitas parem testem requirat; sed qui animi mei securus es, meritum tuum voci publicae credidisti contentus veritate pro laude, ergo Africa revaluit ex morbo sane invictorum principum medente consilio. quorum remedium tu fuisti. solent enim, qui medicinam callent, cum iam experti usu in magisterium provehuntur ac fiunt artis emeriti, proximis imperare et feriata manu curationem iuvare praeceptis. tua igitur palma laus temporum est; de qua ego plene et indulgentius loquerer, nisi obsequerer singulari verecundiae tuae et mihi oppido praecaverem, ne laudatus proxime ab excellentia tua feneratam gratiam viderer retulisse. hoc est quod aiunt: mutuum scabere mulos. cui proverbio ne videar esse confinis, praeconia virtutum tuarum presso dente restringo praeclarae conscientiae tuae pendendum relinquens, quid vel ipse merearis, cuius ductu provincia mihi amica respirat, vel quid ego tibi debeam, cuius fama sub tali teste numquam succumbet invidiae. vale.","prev":{"citation":"Epistulae 9.154","label":"Liber Nonus Continens Commendaticias., CLIII (CXXXIIII. CXXIIII) a. 391.","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/9.154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/9.154"},"next":{"citation":"Epistulae 10.2","label":"Liber Decimus Continens Epistulas Familiares ad Imperatores Sententias Senatorias et Opuscula., Section 2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/symmachus/epistulae/10.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/symmachus/epistulae/10.2"},"credit":{"text":"Symmachus, Epistulae. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000794.zip","quality":"proofread"}}